UTER

UTER
UTER
cui liquor infusus alio deportatur, aut asservatur, Graece ἀσκὸς, Isidoro, Origin. l. 20. c. 6. ab utero dictus est, ob similitudinem. Unde Utrarius, quae vox occirrit apud Livium, l. 44. c. 33. ubi de Paulo docet, quô pactô aquarum inopiam in Olympo monte levaverit, Postremo sequi se utrarios ad mare, quod minus treentos passus aberat, iussit. Ex corio autem fiebant, unde, cum
nimiô Etesiarum flatu aliquando accolae laederentur, Empedocles Agrigentin. asinos excoriari, et utres inde factos in promontoriis extendi ut ventum exciperent, iussisse legitur, apud Suidam: alterum hôc pactô se aeolum praestans, cuius utrem multis Poetarum carminibus celebratum habemus. Cuiusmodi utribus inflatis inniti et natantes soliti: quô pactô Iul. Caesarem eâ velocitate maria tranâsse ut saepe nuntios de se praeverterit, ex suetonio discimus, c. 77. Quod in ventum antiquissimum Graecis ante adventum Alexandri M. in usu fuisse, ex Xenophonte liquet Α᾿ναβάσ. l. 3. sub fin. Unde Curtium arguas, qui l. 7. c. 7. Alexandrum sic loquentem introducit, Utribus amnem traiciendi exemplum fecimus nuper: hoc ut Schytae imitari nesciant, Bactri docebunt. Inflabantur autem vel follibus, ut apud Suetonium d. l. Caesarem, Xenophontem, Florum, alios: vel stramentis inferciebantur, ut apud Curtium, eôd. lib. et Arrianum, l. 1. ubi de traiectione Istri, διφθέρας τῆς κάρφης πληρωθείσας huiusmodi utres appellat, sicut follibus inflatos θολάκους πεφυσημένους, Graeci vocabant. His itaque incubantes, et pedibus iter adgubernantes tranabant. At Hispanos in utres vestimentis coniectis, ipsi cetris suppositis incumbentes, flumen transivisse discimus, ex Livio, Dec. 4. l. 1. Porro rates quoque ex iis factae: sic utribus, vel navigiis ex utribus factis, quas χεδίας δερματίνας ἐξ ἀσκῶν vocat, tus omne, quod in Regione Thurifera nascebatur, deferri ad Emporium Rubri maris Canen consuevisse, Arrianus ait in Periplo. Etiam ex bubulis utribus pontem habes, apud Solinum, c. 56. ubi de Ascitis Arabibus, e re nata sic appellatis: nam bubulis utribus contabulatas crates superponunt, vectatique hôc ratis genere praetereuntes infestant sagittis venenatis. Ubi tamen pontis nomine non nisi pontilem straetum adeoque ratis aliquod aliud genus intelligi, monet Salmasius. Plinius ponte utres sternere hoc ipsum dixit, l. 6. c. 29. de iisdem populis loquens: Bubulos binos utres sternentes ponte poraticam exercent sagittis venenatis. A' Romanis vero pontes utribus iunctis constantes, qui ascogephri dicti sunt, inventos habemus quorum descriptio exstat in Notit. Imp. Sic iunctum Tigrim a Ioviano, in reditu e Perside narrat Zosimus, l. 3. etc. Vide supra voce Ascogrephi, item Pontilis, et alia quaedam huc facientia, infra, voce Utres, item Utrieularius: de Utris vero seu culei apud Hebraeos usu in periuris puniendis, supra, ubi de Periurio.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Üter — Personnage de fiction apparaissant dans Les Simpson Origine Allemagne Genre M …   Wikipédia en Français

  • Uter — Üter Üter est l un des personnages fictifs de la série Les Simpson. Üter est un étudiant bavarois participant à un échange international avec l école élémentaire de Springfield. Il a quelques habitudes étranges comme celle d offrir une sucette… …   Wikipédia en Français

  • uter — ÚTER, utere, s.n. Organ cavitar musculos care face parte din aparatul genital feminin, în care se dezvoltă embrionul şi fătul la animalele superioare; mitră. – Din lat. uterus, fr. utérus. Trimis de valeriu, 03.04.2003. Sursa: DEX 98  ÚTER s.… …   Dicționar Român

  • uter — uter·ine; uter·o·gram; uter·og·ra·phy; uter·o·sal·pin·gog·ra·phy; uter·o·tub·al; uter·us; …   English syllables

  • uter — uter, ast obs. ff. utter, utterest adjs …   Useful english dictionary

  • Uter — Jürgen Uter (* 1951 in Stuttgart) ist ein deutscher Schauspieler, Bühnenautor und Regisseur. Ausbildung und künstlerische Tätigkeiten Nach einem Studium der Theaterwissenschaften in München und dem Besuch der Neuen Münchner Schauspielschule… …   Deutsch Wikipedia

  • uter- — var. of utero before a vowel: uteralgia. * * * …   Universalium

  • uter- — See utero . * * * (utero ) prefix denoting the uterus. Examples: uterocervical (relating to the cervix (neck) of the uterus); uterovaginal (relating to the uterus and vagina); uterovesical (relating to the uterus and bladder) …   Medical dictionary

  • uter(o)- — [L. uterus, q.v.] a combining form denoting relationship to the uterus. See also words beginning with hyster(o) and metr(o) …   Medical dictionary

  • úter — ú|ter Mot Pla Nom masculí …   Diccionari Català-Català

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”